- PROPHORUM seu PROPHURUM
- PROPHORUM, seu PROPHURUMapud Pomponium, l. penult, de verbor. signif. Idem Labeo ait, prophurum, id est, iterum quod in oedtbus fieri solet, oedium est: Vide supra Iterum, Nempe πρόφορα, sunt meniana seu itera, quae aedibus adici solebant ex provolantibus et proiectis tabulatis composita, quae et eximi facile poterant. Haec aedium nihilominus esse, respondet Labeo. Foribus etiam adici solita notat Isidor. quas Grundas proprie dixerunt Latini, Balcones hodie vocant Itali. Vide Salmas. ad Spartian. in Pescennio Nigro, c. 12. et supra ubi de Minianis et Proiectis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.